- NORTHUMBRIA
- NORTHUMBRIARegio, seu Comitatus Angliae Borealis, Scotiae finitimus, Northumberland. Ubi olim Ottadini. Habet ad Ortum Oceanum Germanic. ad Boream Scotiam, ad Occasum Cumbriam, a Meridie Dioecesin Dunclmen sem. Eius oppid. praecipuum est Novum Castrum. Fuit alias northumbria Regnum, in quo erant Northumbria propria, Cumbria, Westmaria, Lancastria et Eboracensis, cum Dioecesi Dunelmensi, Ioh. Speedus. Fundamenta regni huius posuit Idas, frater Hengisti, circa A. C. 547. e cuius successoribus Edelredus Britones, Gregorio M. subiectionem denegantes, graviter afflixit, A. C. 597. unâ die 1200. Monachis truciatis, Gilfrid. l. 8. de gestis Brit. A Danis occupata sequentibus temporibus, sed recepta Northumbria est ab Adelstano, A. C. 929. cuius successor Edmundus, Northumbris devictis, totius Insulae dominus evasit, A. C. 940. Polydor. l. 6. etc. Northumbriae Ducis Iohannis Dudlaei, qui Iohannae Graiae socer, illam ad regnum evehere conatus est, exclusâ Mariâ, circa A. C. 1553. Historiam, vide apud Thuan. l. 8. hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.